CIRCA

CIRCA
CIRCA
apud Recentiores vigiliae, excubiae, Ital. Cerchia Gallis la Ronde: Cuiusmodi Circas etiam fecisse in Monasteriis Monathos, horis illis, quibus vacare lectioni Fratres consuevêre, dicitur in Regula. S. Benedicti. Hinc qui circas Faciebat Monachus, Circa quoque appellatur, apud Lanfrancum in Statutis, c. 4. Item Circator apud Ioachimum Vadianum de Offic. Monachicis. Cuius officium ita describitur in Libro Ordinis S. Victoris Paris. MS. c. 40. Circator eligatur de totius Congregations religiosioribus et ferventioribus ---- ad eius officium spectat, officinass Monasterii circuire et obser vare negligentias fratrum et Ordinis praevaricationes. Quotiens circam facit, adeo religiose et ordinate debet incipere, ut terrorom incutiat spectatoribus suis, et exemplum religiositatis ostendat. Adeo autem tacite et severe debet facere circam, ut nulli unquam loquatur vel signum faciat, sed tantummodo studiose scrutari debet et inspicere offensas et negligentias. Omni tempore potest facere circam, excepta horâ Capttuli et Collationis, quando scilicet ostia claustri iam firmata sunt ---- debet attendere, ne unquam aliquis sine causa horis regularibus desit, et ne quisquam loquatur, ubi vel quando non debet. Sed et eorum munus erat, Fratres ad horas Canonicas colligere, signô pulsatô, ut est apud Ekkehardum Iunior. de Casibus S. Galli, c. 3. cui Exactores seu Ε᾿πεῖκται dicuntur, c. 6. Monachos vero ad vigilias mediâ nocte in Ecclesiis obeundis excitare, Canonarchae officium fuisse, discimus ex Dorotheo doctr. 11. Praeterea Circator, officium fuit in Ecclesiis Carhedralibus, Gall. Cerchier: quô olim videtur donatus Adventius Ecclesiae Metensis Episcopus, qui Epist. ad Nicolaum Pontif. apud Baronium A. C. 863. scribit se, priusquam Epilcopatum adipisceretur, in Excubiis templi Beati Stephani Protomartyris occupatum fuisse. De excubiis, quae fiebant in Ecclesia Parimina in festo Assumptionis Deiparae, vide Chartam Ioannis Regis apud Car. du Fresne in Glossar. Denique Circatores, in Vita S. Gisleberti Sempringham. alibique, dicuntur, qui vice Generalis totius Ordinis domos et
monasteria vistabant, alias Visitutores dicti. Quemadmodum, qui nomine Episcopi Ecclesias visitabant, περιοδευτὰς, Circitores seu Circuitores (quâ voce utitur, l. 6. §. 1. D. de Excusat.) vocant Concilium Laodic. et Iustinianus, l. 42. §. 9. Cod. de Episc. et Cleric. Ipsis id Episcopis tribuit concilium Cabilonens. A. C. 650. can. 11. unde census Episcopo, aut Archidiacono, pro visitatione, ab Ecclesiis pendi solitus, Circada seu Circata, dictus occurrit, apud Hincmarum, Epist. ad Ludovicum II. Regem, c. 9. etc. Vide Car. du Fresne l. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • circa — CÍRCA adv. Cam, aproximativ. – Din lat. circa. Trimis de RACAI, 30.09.2003. Sursa: DEX 98  CÍRCA adv. v. aproximativ. Trimis de siveco, 13.09.2007. Sursa: Sinonime  círca adv.; abr. cca …   Dicționar Român

  • Circa 89 — [1] Studio album by The Gufs Released 1993 …   Wikipedia

  • circă — CÍRCĂ s.f. (fam.) Circumscripţie (de miliţie, financiară etc.). – Abreviere din circumscripţie. Trimis de hai, 06.12.2008. Sursa: DEX 98  CÍRCĂ s. v. circumscripţie. Trimis de siveco, 13.09.2007. Sursa: Sinonime  círcă s. f. Trimis de siveco,… …   Dicționar Român

  • circa — (Del lat. circa, alrededor de). prep. hacia (ǁ alrededor de). Circa 1700 …   Diccionario de la lengua española

  • circa — Adv. (Mittelstufe) schätzungsweise, nicht genau angegeben, berechnet, ungefähr Synonyme: etwa, rund, gegen, zirka Beispiele: Der Film dauert circa zwei Stunden. Er verdient circa 2000 Euro pro Monat …   Extremes Deutsch

  • circa — [dal lat. circa intorno a ]. ■ prep. [per introdurre un compl. d argomento: c. il resto, ne riparleremo ] ▶◀ a proposito di, intorno a, per quanto riguarda, relativamente a, quanto a, riguardo a, su. ■ avv. [nelle indicazioni di quantità, per… …   Enciclopedia Italiana

  • circa — 1861, from L. circa around, round about, near, about the time of, alternative form of circum round about (see CIRCUM (Cf. circum )) …   Etymology dictionary

  • circa — Von Mainz nach Frankfurt sind es circa 50 Kilometer …   Deutsch-Test für Zuwanderer

  • circa — [sʉr′kə] prep. [L] [also in italics] about: used before an approximate date or figure [circa 1650] …   English World dictionary

  • Circa: — Circa: Allgemeine Informationen Genre(s) AOR, (Progressive) Rock Gründung 2006 Website …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”